monumenta.ch > Hrabanus Maurus > sectio 31 > 19 > ubk4°Ms.theol.2.86 > sectio 24 > csg457.8 > csg458.45 > sectio 10 > csg458.30 > 22 > 20 > sectio 42 > sectio 2 > sectio 22 > sectio 11 > sectio 1 > sectio 3 > sectio > csg458.34 > sectio 10 > sectio 6 > 28
Beda, Historia Eccl. Gentis Anglorum, 1, XXVII. Ut idem episcopus factus, Gregorio papae, quae sint Brittaniae gesta mandarit, et simul necessariis eius responsa petens acceperit. <<<     >>> XXIX. Ut idem Augustino pallium, et epistolam, et plures verbi ministros miserit.

CAPUT XXVIII. Ut papa Gregorius epistolam Arelatensi episcopo, pro adiuvando in opere Dei Augustino, miserit. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Hucusque responsiones beati papae Gregorii ad consulta reverentissimi antistitis Augustini. Epistolam vero quam se Arelatensi episcopo fecisse commemorat, ad Virgilium Etherii successorem dederat : cuius haec forma est:
2 'Reverentissimo et sanctissimo fratri Virgilio coepiscopo, Gregorius servus servorum Dei.
3 Quantus sit affectus venientibus sponte fratribus impendendus, ex eo quod plerumque solent caritatis causa invitari, cognoscitur. Et ideo si communem fratrem Augustinum episcopum ad vos venire contigerit, ita illum dilectio vestra, sicut decet, affectuose dulciterque suscipiat, ut et ipsum consolationis suae bono refoveat et alios, qualiter fraterna caritas colenda sit, doceat.
4 Et quoniam saepius evenit, ut hi qui longe sunt positi, prius ab aliis quae sunt emendanda, cognoscant: si quas fortasse fraternitati vestrae sacerdotum vel aliorum culpas intulerit, una cum eo residentes subtili cuncta investigatione perquirite, et ita vos in ea quae Deum offendunt, et ad iracundiam provocant, districtos ac solicitos exhibete, ut ad aliorum emendationem et vindicta culpabilem feriat, et innocentem falsa opinio non affligat.
5 Deus te incolumem custodiat, reverentissime frater. Data die decima Kalendarum Iuliarum, imperante domino nostro Mauricio Tiberio piissimo Augusto anno decimo nono, post consulatum eiusdem domini nostri anno decimo octavo, indictione quarta.'